Genesis 32:26
Dixitque ad eum: Dimitte me: jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
25Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.
27Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Jacob.
Cross References
Exodus 32:10dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.
1 Chronicles 4:10Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est.
Psalms 67:6Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.
Song of Solomon 3:4Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ.
Isaiah 45:11Hæc dicit Dominus, Sanctus Israël, plastes ejus: Ventura interrogate me; super filios meos et super opus manuum mearum mandate mihi.