Genesis 35:22
Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
21Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.
23Filii Liæ: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.
Cross References
Genesis 29:31Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.
Genesis 35:18Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benoni, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.
Genesis 46:25Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ: et hos genuit Jacob: omnes animæ, septem.
Genesis 49:3Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei; prior in donis, major in imperio.
Exodus 1:1Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob: singuli cum domibus suis introierunt:
Exodus 2:1Egressus est post hæc vir de domo Levi: et accepit uxorem stirpis suæ.