Genesis 37:22
Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
21Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat:
23Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita:
Cross References
Genesis 42:22E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis ejus exquiritur.
Deuteronomy 13:9sed statim interficies: sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum.