Genesis 41:42
Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
41Dixitque rursus Pharao ad Joseph: Ecce, constitui te super universam terram Ægypti.
Cross References
Esther 3:10Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Judæorum,
Esther 6:7respondit: Homo, quem rex honorare cupit,
Esther 8:8Scribite ergo Judæis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Hæc enim consuetudo erat, ut epistolis, quæ ex regis nomine mittebantur et illius annulo signatæ erant, nemo auderet contradicere.
Esther 8:15Mardochæus autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et aëriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exsultavit atque lætata est.
Proverbs 1:9ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.
Proverbs 31:24Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.