Genesis 41:57
Omnesque provinciæ veniebant in Ægyptum, ut emerent escas, et malum inopiæ temperarent.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 12:10Facta est autem fames in terra: descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi: prævaluerat enim fames in terra.
Genesis 41:56Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat Ægyptiis: nam et illos oppresserat fames.
Genesis 42:5ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.
Genesis 43:1Interim fames omnem terram vehementer premebat.
Genesis 50:20Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.
Psalms 105:16Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.