Genesis 42:38
At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 30:22Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.
Genesis 37:33Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.
Genesis 42:4Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali:
Genesis 43:13sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum.
Genesis 44:22Suggessimus domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum: si enim illum dimiserit, morietur.
1 Kings 2:6Facies ergo juxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem ejus pacifice ad inferos.