Genesis 45:26
Et nuntiaverunt ei, dicentes: Joseph filius tuus vivit: et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
25Qui ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.
Cross References
Genesis 37:35Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
Genesis 42:36dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me hæc omnia mala reciderunt.
Genesis 44:28Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet.
Genesis 48:11dixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Deus semen tuum.
Job 29:24Siquando ridebam ad eos, non credebant: et lux vultus mei non cadebat in terram.
Psalms 126:1Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.