Genesis 47:1
Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de terra Chanaan: et ecce consistunt in terra Gessen.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
2Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege:
Cross References
Genesis 45:10et habitabis in terra Gessen: erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides:
Genesis 46:28Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen.
Genesis 46:34respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen: quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium.
Exodus 9:26Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit.