Genesis 49:22
Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiæ discurrerunt super murum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
Joseph is a fruitful bough, even a fruitful bough by a well; whose branches run over the wall:
In Context
21Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.
23Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.
Cross References
Genesis 41:52Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ.
Genesis 48:1His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater suus: qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit.
Genesis 48:15Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem:
Genesis 48:19Qui renuens, ait: Scio, fili mi, scio: et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur: sed frater ejus minor, major erit illo: et semen illius crescet in gentes.
Deuteronomy 33:13Joseph quoque ait: De benedictione Domini terra ejus, de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente.
Joshua 17:14Locutique sunt filii Joseph ad Josue, et dixerunt: Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantæ multitudinis, et benedixerit mihi Dominus?