Genesis 8:13
Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram: et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
12Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.
14Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.
Cross References
Genesis 7:11Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt: