Genesis 8:9
Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
8Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.
10Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
Cross References
Psalms 116:7O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea:
Ezekiel 7:16Et salvabuntur qui fugerint ex eis: et erunt in montibus quasi columbæ convallium omnes trepidi, unusquisque in iniquitate sua.
John 16:33Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.