Habacuc Propheta 2:5
Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
4Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso; justus autem in fide sua vivet.
Read all of Habacuc Propheta 2
Cross References
Psalms 138:6quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit.
Proverbs 23:29Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum?
Proverbs 30:13generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ;
Ecclesiastes 5:10Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?
Isaiah 2:17et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa;
Isaiah 5:11Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis!