Hebræos 13:11
Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
10Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.
12Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
Cross References
Leviticus 4:5Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii.
Leviticus 4:16inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii,
Leviticus 6:30Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.
Leviticus 9:11carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni.
Leviticus 16:27Vitulum autem, et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in sanctuarium, ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum, ac fimum:
Ezekiel 43:21Et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato, et combures eum in separato loco domus, extra sanctuarium.