Hebræos 4:3
Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 1:31Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
Psalms 95:11Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
Jeremiah 6:16Hæc dicit Dominus: State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona, et ambulate in ea: et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt: Non ambulabimus.
Matthew 13:35ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi.
Ephesians 1:4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.
Hebrews 3:14Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus.