Hebræos 7:26
Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 68:18Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium; Dominus in eis in Sina, in sancto.
Ezekiel 44:27Et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius, ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus.
Mark 16:19Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.
Luke 23:22Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam.
Luke 23:47Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat.
Luke 24:46et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die: