Isaiæ 1:14
Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta; laboravi sustinens.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 7:13Et dixit: Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo?
Isaiah 43:24Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me: verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis; præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.
Amos 2:13Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno.
Zechariah 11:8Et succidi tres pastores in mense uno, et contracta est anima mea in eis, siquidem et anima eorum variavit in me.