Isaiæ 1:3
Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:28Gens absque consilio est, et sine prudentia.
Proverbs 6:6Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.
Isaiah 5:12Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis.
Isaiah 42:20Qui vides multa, nonne custodies? qui apertas habes aures, nonne audies?
Jeremiah 4:22Quia stultus populus meus me non cognovit: filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.
Jeremiah 9:3Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis: confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus.