Isaiæ 10:17
Et erit lumen Israël in igne, et Sanctus ejus in flamma; et succendetur, et devorabitur spina ejus et vepres in die una.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 11:1Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini, devoravit extremam castrorum partem.
Deuteronomy 4:24quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus æmulator.
Psalms 21:9Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.
Psalms 50:3Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida.
Psalms 84:11Quia melior est dies una in atriis tuis super millia; elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
Isaiah 9:18Succensa est enim quasi ignis impietas: veprem et spinam vorabit, et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi.