Isaiæ 10:30
Hinni voce tua, filia Gallim, attende Laisa, paupercula Anathoth.
Vulgata Clementina
In The King James Version
Lift up thy voice, O daughter of Gallim: cause it to be heard unto Laish, O poor Anathoth.
In Context
29Transierunt cursim, Gaba sedes nostra; obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit.
31Migravit Medemena; habitatores Gabim, confortamini.
Cross References
Joshua 21:18et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis: civitates quatuor.
Judges 18:29vocato nomine civitatis Dan, juxta vocabulum patris sui, quem genuerat Israël, quæ prius Lais dicebatur.
1 Kings 2:26Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: Vade in Anathoth ad agrum tuum: equidem vir mortis es: sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus.
Jeremiah 1:1Verba Jeremiæ filii Helciæ, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin.