Isaiæ 11:6
Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
5Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus.
7Vitulus et ursus pascentur, simul requiescent catuli eorum; et leo quasi bos comedet paleas.
Cross References
Isaiah 65:25Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.
Romans 14:17Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto:
2 Corinthians 5:14Caritas enim Christi urget nos: æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt:
Ephesians 4:22deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
Titus 3:3Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.