Isaiæ 14:11
Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum; subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
10Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos; nostri similis effectus es.
12Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes?
Cross References
Job 17:13Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum.
Job 21:26et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.
Isaiah 21:4Emarcuit cor meum; tenebræ stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.
Isaiah 66:24Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me; vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.
Ezekiel 32:19Quo pulchrior es? descende, et dormi cum incircumcisis.
Daniel 5:25Hæc est autem scriptura, quæ digesta est: Mane, Thecel, Phares.