Isaiæ 16:10
Et auferetur lætitia et exsultatio de Carmelo, et in vineis non exsultabit neque jubilabit. Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat; vocem calcantium abstuli.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
11Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris.
Cross References
Job 24:11Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.
Isaiah 32:10Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
Ezekiel 7:7Venit contritio super te, qui habitas in terra: venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriæ montium.
Amos 5:17Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.