Isaiæ 26:21
Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 4:10Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
Job 16:18Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.
Isaiah 13:11Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum; et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo.
Isaiah 30:12Propterea hæc dicit Sanctus Israël: Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et in tumultu, et innixi estis super eo;
Ezekiel 8:6Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vides tu quid isti faciunt, abominationes magnas quas domus Israël facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? et adhuc conversus videbis abominationes majores.
Ezekiel 10:3Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.