Isaiæ 28:15
Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 5:23Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.
Ecclesiastes 8:8Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis: nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.
Isaiah 8:7propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus;
Isaiah 9:15Longævus et honorabilis, ipse est caput; et propheta docens mendacium, ipse est cauda.
Isaiah 28:18Et delebitur fœdus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit: flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.
Isaiah 30:10qui dicunt videntibus: Nolite videre, et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt; loquimini nobis placentia: videte nobis errores.