Isaiæ 29:13
Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
12Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei: Lege; et respondebit: Nescio litteras.
Cross References
2 Chronicles 29:1Igitur Ezechias regnare cœpit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Abia filia Zachariæ.
Proverbs 30:6Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.
Isaiah 30:11Auferte a me viam; declinate a me semitam; cesset a facie nostra Sanctus Israël.
Isaiah 58:2Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiæ; appropinquare Deo volunt.
Jeremiah 5:2Quod si etiam: Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt.
Jeremiah 42:2dixeruntque ad Jeremiam prophetam: Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur: