Isaiæ 29:7
Et erit sicut somnium visionis nocturnæ multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et prævaluerunt adversus eam.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 73:20Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
Isaiah 37:36Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum.
Jeremiah 25:31Pervenit sonitus usque ad extrema terræ, quia judicium Domino cum gentibus: judicatur ipse cum omni carne. Impios tradidi gladio, dicit Dominus.
Micah 4:11Et nunc congregatæ sunt super te gentes multæ, quæ dicunt: Lapidetur, et aspiciat in Sion oculus noster.
Nahum 2:1Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem: contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde.
Zechariah 12:9Et erit in die illa: quæram conterere omnes gentes quæ veniunt contra Jerusalem.