Isaiæ 3:25
Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in prælio.
Vulgata Clementina
In The King James Version
Thy men shall fall by the sword, and thy mighty in the war.
In Context
26Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit.
Cross References
2 Chronicles 28:6Occiditque Phacee filius Romeliæ, de Juda centum viginti millia in die uno, omnes viros bellatores: eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum.
Isaiah 1:20Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.
Jeremiah 14:18Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio: et si introiero in civitatem, ecce attenuati fame. Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant.
Jeremiah 19:7Et dissipabo consilium Juda et Jerusalem in loco isto, et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum, et in manu quærentium animas eorum: et dabo cadavera eorum escam volatilibus cæli et bestiis terræ.
Lamentations 2:21Sin. Jacuerunt in terra foris puer et senex; virgines meæ et juvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui, percussisti, nec misertus es.