Isaiæ 34:6
Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 1:44Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra.
Isaiah 34:5Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus; ecce super Idumæam descendet, et super populum interfectionis meæ, ad judicium.
Isaiah 63:3Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.
Jeremiah 49:13Quia per memetipsum juravi, dicit Dominus, quod in solitudinem, et in opprobrium, et in desertum, et in maledictionem erit Bosra, et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas.
Jeremiah 51:40Deducam eos quasi agnos ad victimam, et quasi arietes cum hædis.
Ezekiel 21:10ut cædat victimas, exacutus est: ut splendeat, limatus est: qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.