Isaiæ 42:13
Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir præliator suscitabit zelum; vociferabitur, et clamabit: super inimicos suos confortabitur.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
12Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.
14Tacui semper, silui, patiens fui: sicut parturiens loquar; dissipabo, et absorbebo simul.
Cross References
Psalms 78:65Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.
Psalms 118:16Dextera Domini fecit virtutem; dextera Domini exaltavit me: dextera Domini fecit virtutem.
Isaiah 26:11Domine, exaltetur manus tua, et non videant; videant, et confundantur zelantes populi; et ignis hostes tuos devoret.
Isaiah 59:16Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat; et salvavit sibi brachium suum, et justitia ejus ipsa confirmavit eum.
Isaiah 63:1Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ? Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.
Jeremiah 25:30Et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc, et dices ad illos: Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam: rugiens rugiet super decorem suum: celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terræ.