Isaiæ 44:11
Ecce omnes participes ejus confundentur, fabri enim sunt ex hominibus; convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
10Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile?
Cross References
Deuteronomy 4:28Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi qui non vident, nec audiunt, nec comedunt, nec odorantur.
Judges 16:23Et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur, dicentes: Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras.
1 Kings 18:40Dixitque Elias ad eos: Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis. Quos cum apprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison, et interfecit eos ibi.
Isaiah 1:29Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt, et erubescetis super hortis quos elegeratis,
Isaiah 42:17Conversi sunt retrorsum, confundantur confusione, qui confidunt in sculptili; qui dicunt conflatili: Vos dii nostri.