Isaiæ 46:10
Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
9Recordamini prioris sæculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra deus, nec est similis mei.
Cross References
Genesis 3:15Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.
Genesis 49:10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.
Numbers 24:17Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israël: et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth.
Deuteronomy 28:15Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te.
Psalms 33:11Consilium autem Domini in æternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
Proverbs 19:21Multæ cogitationes in corde viri; voluntas autem Domini permanebit.