Isaiæ 48:9
Propter nomen meum longe faciam furorem meum, et laude mea infrenabo te, ne intereas.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
10Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; elegi te in camino paupertatis.
Cross References
Joshua 7:9Audient Chananæi, et omnes habitatores terræ, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies magno nomini tuo?
Psalms 78:38Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam.
Psalms 103:8Miserator et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors.
Psalms 143:11Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in æquitate tua, educes de tribulatione animam meam,
Isaiah 30:18Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri; et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus judicii Dominus: beati omnes qui exspectant eum!