Isaiæ 49:15
Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
14Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei.
16Ecce in manibus meis descripsi te; muri tui coram oculis meis semper.
Cross References
Leviticus 26:29ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum.
Psalms 103:13Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
Isaiah 44:21Memento horum Jacob, et Israël, quoniam servus meus es tu. Formavi te; servus meus es tu, Israël, ne obliviscaris mei.
Jeremiah 31:20Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus, ait Dominus.