Isaiæ 49:21
Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva; et istos quis enutrivit? ego destituta et sola; et isti ubi erant?
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 1:8Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quæ vastatur.
Isaiah 5:13Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit.
Isaiah 52:2Excutere de pulvere, consurge; sede, Jerusalem! solve vincula colli tui, captiva filia Sion.
Isaiah 60:15Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret: ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem:
Isaiah 64:10Civitas Sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est.
Lamentations 1:1Prologus. Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem: et amaro animo suspirans et ejulans, dixit: Aleph. Quomodo sedet sola civitas plena populo! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo.