Isaiæ 49:25
Quia hæc dicit Dominus: Equidem, et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
24Numquid tolletur a forti præda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit?
Cross References
Genesis 12:3Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ.
Numbers 23:8Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus? qua ratione detester, quem Dominus non detestatur?
Isaiah 14:2Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos.
Isaiah 35:4Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis; Deus ipse veniet, et salvabit vos.
Isaiah 41:12Quæres eos, et non invenies, viros rebelles tuos; erunt quasi non sint, et veluti consumptio homines bellantes adversum te.
Isaiah 52:2Excutere de pulvere, consurge; sede, Jerusalem! solve vincula colli tui, captiva filia Sion.