Isaiæ 50:1
Hæc dicit Dominus: Quis est hic liber repudii matris vestræ, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 25:39Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
Deuteronomy 32:30Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos?
2 Kings 4:1Audivit autem Isboseth filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron: et dissolutæ sunt manus ejus, omnisque Israël perturbatus est.
Psalms 44:12Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.
Isaiah 59:1Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat.