Isaiæ 50:10
Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 5:20præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
2 Chronicles 20:20Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue: profectisque eis, stans Josaphat in medio eorum, dixit: Audite me, viri Juda, et omnes habitatores Jerusalem: credite in Domino Deo vestro, et securi eritis: credite prophetis ejus, et cuncta evenient prospera.
Job 23:8Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intelligam eum.
Psalms 23:4Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.
Psalms 25:14Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.