Isaiæ 50:4
Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
3Induam cælos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum.
5Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico: retrorsum non abii.
Cross References
Exodus 4:11Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cæcum? nonne ego?
Deuteronomy 18:18Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi.
Psalms 5:3Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?
Psalms 45:2Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis.
Psalms 143:8Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.
Proverbs 25:11Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.