Isaiæ 51:1
Audite me, qui sequimini quod justum est, et quæritis Dominum; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua præcisi estis.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 15:2egressus est in occursum Asa, et dixit ei: Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin: Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quæsieritis eum, invenietis: si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.
Psalms 24:6Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob.
Psalms 105:3Laudamini in nomine sancto ejus; lætetur cor quærentium Dominum.
Proverbs 21:21Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.
Isaiah 46:3Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israël; qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva.
Isaiah 48:12Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco: ego ipse, ego primus, et ego novissimus.