Isaiæ 51:20
Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
21Idcirco audi hoc, paupercula, et ebria non a vino.
Cross References
Deuteronomy 14:5cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.
Isaiah 5:25Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Isaiah 9:19In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis; vir fratri suo non parcet.
Isaiah 40:30Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent;
Isaiah 51:17Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus; usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad fæces.
Jeremiah 14:16Et populi quibus prophetant erunt projecti in viis Jerusalem præ fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos: ipsi et uxores eorum, filii et filiæ eorum: et effundam super eos malum suum.