Isaiæ 51:3
Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus: et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 13:10Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor.
Psalms 102:13Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.
Isaiah 12:1Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; conversus est furor tuus, et consolatus es me.
Isaiah 35:1Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium.
Isaiah 40:1Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.
Isaiah 41:19Dabo in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olivæ; ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul: