Isaiæ 52:1
Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion! induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
2Excutere de pulvere, consurge; sede, Jerusalem! solve vincula colli tui, captiva filia Sion.
Cross References
Exodus 28:2Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.
Isaiah 1:21Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ.
Isaiah 26:2Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem.
Isaiah 48:2De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen ejus.
Isaiah 51:17Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus; usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad fæces.