Isaiæ 53:7
Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 38:15Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
Matthew 26:63Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
Mark 14:61Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti?
Luke 23:9Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.