Isaiæ 56:3
Et non dicat filius advenæ qui adhæret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo; et non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 18:4Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus cæremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis.
Deuteronomy 23:1Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et abscisso veretro, ecclesiam Domini.
Deuteronomy 23:9Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala.
Isaiah 14:1Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob.
Isaiah 56:5dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.
Jeremiah 39:16Vade, et dic Abdemelech Æthiopi, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum, et erunt in conspectu tuo in die illa.