Isaiæ 57:10
In multitudine viæ tuæ laborasti; non dixisti: Quiescam. Vitam manus tuæ invenisti; propterea non rogasti.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 47:13Defecisti in multitudine consiliorum tuorum. Stent, et salvent te augures cæli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi.
Jeremiah 2:36Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas! et ab Ægypto confunderis, sicut confusa es ab Assur.
Jeremiah 5:3Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.
Jeremiah 18:12Qui dixerunt: Desperavimus: post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus.
Ezekiel 24:12Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.
Romans 7:9Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.