Isaiæ 59:17
Indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus; indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 29:14Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.
Psalms 94:1ipsi David, quarta sabbati. Deus ultionum Dominus; Deus ultionum libere egit.
Isaiah 11:5Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus.
Isaiah 51:9Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem?
Isaiah 63:15Attende de cælo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Super me continuerunt se.
John 2:17Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuæ comedit me.