Isaiæ 6:11
Et dixi: Usquequo, Domine? Et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
12Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quæ derelicta fuerat in medio terræ.
Cross References
Leviticus 26:33Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestræ dirutæ.
Deuteronomy 28:63Et sicut ante lætatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans: sic lætabitur disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam.
Psalms 79:5Usquequo, Domine, irasceris in finem? accendetur velut ignis zelus tuus?
Psalms 94:3Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur;
Isaiah 3:26Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit.
Micah 7:13Et terra erit in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum.