Isaiæ 60:17
Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis æs, et pro lapidibus ferrum: et ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 10:21Sed et omnia vasa quibus potabat rex Salomon, erant aurea: et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo: non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis,
Isaiah 1:26Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis.
Isaiah 32:1Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt.
Zechariah 12:8In die illa proteget Dominus habitatores Jerusalem: et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini in conspectu eorum.
2 Peter 3:13Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.