Isaiæ 61:1
Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem;
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
2ut prædicarem annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro; ut consolarer omnes lugentes,
Cross References
Exodus 29:7et oleum unctionis fundes super caput ejus: atque hoc ritu consecrabitur.
Psalms 2:6Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus.
Psalms 25:9Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas.
Psalms 45:7Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi; virga directionis virga regni tui.
Psalms 68:7Deus qui inhabitare facit unius moris in domo; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris.
Psalms 102:20Quia prospexit de excelso sancto suo; Dominus de cælo in terram aspexit: