Isaiæ 61:3
ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris; et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
2ut prædicarem annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro; ut consolarer omnes lugentes,
Cross References
Esther 8:15Mardochæus autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et aëriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exsultavit atque lætata est.
Psalms 23:5Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians, quam præclarus est!
Psalms 30:12Convertisti planctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia:
Psalms 92:12Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
Ecclesiastes 9:8Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat.
Isaiah 60:20Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui.